Sinopse

Hac in sermonum serie opera Erasmiana vocibus excepta praebemus necnon de iisdem confabulamur.

Episódios

  • Sermo 7: Somnium Circuli (a scopo aberrantis)

    Sermo 7: Somnium Circuli (a scopo aberrantis)

    31/03/2019 Duração: 16min

    Hoc in soliloquio rem vix credibilem ordine pando, quem passus sum, cum Erasmum offendi per somnium. Narratio agitur de fide perdita, dissensione, filio quodam prodigo, amicitia tandem redintegrata. Nisi tibi lacrimas moverit, procul dubio es omnium maxime barbarus seu Achille immitior.

  • Sermo 6: Ars Notoria et Aenigma Primum -- Aliquot Addenda

    Sermo 6: Ars Notoria et Aenigma Primum -- Aliquot Addenda

    31/03/2019 Duração: 16min

    Hodie communico paucas res dictu dignas quas didici de colloquio primo (de Arte Notoria scripto) quorum ignarus fueram ubi "octo lepidissima dicta" et colloquium cum Camerario paravimus. Etiam nonnulla subsidia ad aenigma solvendum ostendo. Gratiae Herberto Doting sunt agendae quod ille nos certiores fecit de editione Colloquiorum Latine tantum adnotata, ex qua haec didicimus.

  • Sermo 5: Colloquium Erasmianum, c.i., Diversoria

    Sermo 5: Colloquium Erasmianum, c.i., "Diversoria"

    22/03/2019 Duração: 21min

    Hoc in sermone incidimus illud colloquium lepidissimum, cui titulus est, "Diversoria".

  • Sermo 4: Aenigma Veste Erasmiana Indutum 1

    Sermo 4: Aenigma Veste Erasmiana Indutum 1

    17/03/2019 Duração: 20min

    Hoc in soliloquio, aliquot erroribus correctis, praebeo aenigma umbraticis vobis solvendum.

  • Sermo 3: Colloquimur de Arte Notoria

    Sermo 3: Colloquimur de Arte Notoria

    10/03/2019 Duração: 26min

    Hoc in sermone respondimus ad quaestiones duas: utrum Erasmus censuerit eruditionem facile consequi possimus, necne; utrum Erasmus et Stephanus ille Krashen in iisdem armis fuissent, annon.

  • Sermo II: Ars Notoria -- Octo Lepidissima Dicta

    Sermo II: Ars Notoria -- Octo Lepidissima Dicta

    28/02/2019 Duração: 24min

    Hoc in sermone ego dissero octo locutiones ex colloquio familiari c.i. "Ars Notoria" electas quae mihi esse lepidissimae videbantur.

  • Sermo I: Erasmi Colloquium Familiare - Ars Notoria

    Sermo I: Erasmi Colloquium Familiare - Ars Notoria

    10/02/2019 Duração: 08min

    Hoc in sermone nostro et primo dialogum ab Erasmo scriptum c.i., "Ars Notoria," vocibus excipimus. In acroamati quod sequitur locutiones huius colloquii tractabimus quae "octo lepidissima dicta" nobis esse videbantur.

Informações: